monumenta.ch > Orosius > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 16, 8
tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis vel oblatos vel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit.